PEXA Vestis

PEXA Vestis
PEXA Vestis
memoratur Plinio l. 8. c. 48. Istriae ac Liburniae lanum pilo propiorem quam lanae, et ideo Pexis vestibus alienam, et quam sola Ars scutulatô textu commendat in Lusitania. Ubi pexas vestes fuisse, in quibus ob villorum densitatem, nec stamen, nec trama appareret, Eruditis animadversum. Tales omnes recentes fuêre. martial. l. 2. Epigr. 44. v. 1.
Emi seu puerum, togamque pexam.
Unde. in tela aranearum, pexitatem a Plinio l. 11. c. 24. dici villosam quandam in ea et lanuginosam filorum naturam, quae, in rara earum textura, non perinde appareat, ut in densa, notavit Turnebus l. 5. c. 14. Nam vestes obsoletae ac tritae his contrariae, in quibus scilicet, vellere attritô et defloccatô, filorum textura facile conspicua erat: quam ob causam hae niveae, i. e. tenues, dicuntur eidem Poetae, l. 4. Epigr. 34.
Sordida cum tibi sit, verum tamen. Attale dicit,
Quisquis te niveam dicit habere Togam.
Sed et vesti pexae, aliquando recens, verum quae villis careat, opponitur, quales ex lana, de qua supra Plinius, contexebantur, rasâ dictâ, uti serica utplurimum, quae sine villis, et minime pexa, erat. Vide infra in voce Rasa, et Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 1. c. 17. qui l. 3. c. 20. Togam pexam, vel tunicam pexam vult spissam dici, in illo Plauti Epidic. Act. 2. Sc. 2. v. 46.
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium.
A pexis istiusmodi togis Candidati (quô nomine posteriori aevôapud Romanos venerunt honestioris ordinis cives, pullatis, seu coloratis. (i. e. plebeiis hominibus, oppositi) Pexati appellantur, Senecae de Beata vita c. 2. quod pexis, h. e. candidis et recentibus togis uterentur. Ita enim vocabulum istud saepissime acceptum esse, praeter dicta, Persius consirmat, Sat. 1. v. 15.
—— —— pexusque togaque recenti.
Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 32.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • robbe — Robbe, Vestis. La robbe d une femme, Palla. Une longue robbe, Pallium, Toga. Une robbe double, Diplois, B. Une grosse robbe fourrée, Rheno rhenonis. Robbe longue jusques aux talons, Talaris tunica, Vestis ad talos demissa. Robbe fourrée, Abolla.… …   Thresor de la langue françoyse

  • CREBRATA Tela — apud Plin. l. 11. c. 24. ubi de aranearum teils, Quam non ad haec videtur pertinere crebratae pexitas telae et quadam politurae arte, per se tenax ratio tramae: est tela dense texta et multô subtemine farta, quae res pexitatem floccorum facit.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”